Apocalypse Explained (Whitehead) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. (Vers. 19.) "Novi opera tua et charitatem." - Quod significet internum eorum qui ab ecclesia, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt voluntatis seu amoris caelestis (de qua supra, n. 98), et ex significatione "charitatis," quod sint quae sunt amoris spiritualis; quod per "opera et charitatem" significetur internum ecclesiae, est quia illa quae sunt voluntatis seu amoris faciunt internum ejus, at illa quae sunt intellectus et fidei faciunt externum ejus. Sunt bini amores, qui faciunt caelum seu ecclesiam, - amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas: amor in Dominum est qui vocatur amor caelestis; et amor erga proximum, qui est charitas, est qui vocatur amor spiritualis. Quod ita dicantur, est ex eo, quod caelum distinctum sit in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; inde quoque amores qui ibi regnant ita vocantur. (Videatur opus De Caelo et Inferno, n. 13-19, et 20-28, ac Doctrina Novae Hierosolymae, n, 54-62 et 84-100: ubi etiam ostensum est quid amor caelestis et quid amor spiritualis, quod nempe amor caelestis sit ex affectione voluntatis facere praecepta Domini, et quod amor spiritualis sit ex affectione intellectus facere praecepta Domini.) Sunt duo apud hominem, quae faciunt caelum aut ecclesiam apud illum, - amor et fides. Amor residet in voluntate hominis, nam quod homo amat hoc quoque vult; fides autem residet in intellectu hominis, nam quod homo credit, hoc quoque cogitat, et cogitatio est intellectus;

[2] internum itaque ecclesiae caelestis est ex affectione voluntatis, proinde ex amore boni facere praecepta Domini; internum autem ecclesiae spiritualis est ex affectione intellectus, proinde ex amore veri facere praecepta Domini; nam quod facere praecepta Domini sit amare Ipsum, docet Ipse apud Johannem (cap. xiv. 21, 23):

internum ecclesiae caelestis est quod intelligitur per "opera," ac internum ecclesiae spiritualis est quod intelligitur per "charitatem." (Sed quia haec, ut clare appercipiantur, non paucis exponi possunt, videantur quae de illis in Doctrina Novae Hierosolymae dicta sunt: nempe, De Voluntate et Intellectu, n. 28-36; De Interno et Externo Homine, n. 36-53; De Amore in Genere, n. 54-64; De Amore erga Proximum seu Charitate, n, 84-107; et De Fide, n, 108-122; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Amore Caelesti et De Amore Spirituali, n. 13-19.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church