Apocalypse Explained (Whitehead) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. VERSUS 14-22. "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce. Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." 14. "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe," significat illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate (n. 227): "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus," significat a quo omne verum et omne fidei (n. 228); "Principium opificii Dei," significat fidem ab Ipso, quae primum ecclesiae quoad apparentiam (n. 229). 15. "Novi tua opera," significat vitam solius fidei (n. 230); "quod nec frigidus sis nec calidus," significat quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 231); "utinam frigidus esses aut calidus," significat quod praestet ut nulla fides, aut ut sit sola charitas (n. 232). 16. "Itaque quia tepidus es," significat illos qui vivunt ex doctrina de sola fide et justificatione (per illam) (n. 233); "et nec frigidus nec calidus," significat quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 234); "futurum te evomam ex ore meo," significat separationem a cognitionibus ex Verbo (n. 235). 17. "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam," significat fidem eorum quod credant se in veris esse prae aliis (n. 236); "et non scis quod tu sis aerumnosus," significat quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant (n. 237); "et miserabilis et pauper," significat quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cognitiones boni (n. 238); "et caecus et nudus, significat quod sint absque intellectu veri, et absque intellectu et voluntate boni (n. 239, 240). 18. "Suadeo tibi," significat medium reformationis illorum qui in doctrina de solo fide (n. 241); "emere a Ne aurum exploratum igne ut ditatus sis," significat ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei (n. 242); "et vestimenta alba ut induaris," significat et genuina vera et inde intelligentiam (n. 243); "ne appareat pudor nuditatis tuae," significat ne spurci amores (n. 244); "et collyrio inunge oculos (tuos) ut videas," significat ut aliquantum aperiatur intellectus (n. 245). 19. "Ego quoscunque amo, arguo et castigo," significat tentationes tunc (n. 246); "zelo age ergo, et resipisce," significat ut sit illis charitas (n. 247). 20. "Ecce sto ad ostium et pulso," significat praesentiam Domini perpetuam (n. 248); "si quis audiverit vocem meam," significat qui attendit ad praecepta Domini (n. 249); "et aperuerit ostium," significat receptionem corde seu vitam (n. 250); "intrabo ad illum," significat conjunctionem (n. 251); "(et) cenabo cum illo et ille Mecum," significat communicationem cum eis felicitatum caeli (n. 252). 21. "Vivens, dabo ei sedere Mecum in throno meo," significat qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus (n. 253); "sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius," significat comparative sicut Divinum Bonum est unitum Divino Vero in caelo (n. 254). 22. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab Ecclesia Ipsius sunt (n. 255-257).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church