Apocalypse Explained (Whitehead) n. 450

Previous Number Next Number See English 

450. Inter duodecim has tribus, ex quarum unaquavis "duodecim millia signati" dicuntur, non memoratur tribus Danis, sed loco ejus tribus Menassis. Quod tribus Danis non memorata sit, est causa quia per illum tribum repraesentati et significati sunt tales de quibus nunc sequitur in hoc capite, de quibus ita Johannes, "Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram throno, et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus eorum" (vers. 9, seq.): sunt enim illi qui non in ipsis veris caeli et ecclesiae fuerunt, sed in bono vitae secundum doctrinalia suae religionis, quae quoad plurimam partem non genuina vera fuerunt, sed falsa; at usque acceptata a Domino sicut vera, quia in bono vitae fuerunt, ex quo falsa religionis eorum non tincta fuerunt malo, sed flexa ad bonum: quod illi loco tribus Danis assumpti sint, est quia tribus Danis erat ultima tribuum, ac ideo in regno Domini significat ultima, in quibus sunt qui in bono vitae et fidei sunt secundum religiosum suum in quo non genuina vera. (De tribu Danis videatur in Arcanis Caelestibus n. 1710, {1}3920, 3923, 6396, 10335.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church