Apocalypse Explained (Whitehead) n. 660

Previous Number Next Number See English 

660. [Vers. 10.] "Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur." --Quod significet jucunda ex amore infernali apud illos qui contra bona et vera ecclesiae, constat ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui in ecclesia; hic qui in malis et inde falsis ibi, ita qui contra bona et vera ejus: et ex significatione "gaudere et laetari," quod hic sit jucundum amoris infernalis; omne enim gaudium et omnis laetitia est amoris, quisque enim gaudet et laetatur quando favetur ejus amori, et quando assequitur et obtinet quod amat; verbo, omne gaudium hominis procedit ex amore ejus, et omnis tristitia et dolor animi ex oppugnatione amoris.

[2] Quod dicatur "gaudere et laetari," est propter conjugium boni et veri; "gaudium" enim praedicatur de bono quia de amore, est enim proprie cordis et voluntatis, et "laetitia" praedicatur de vero quia de ejus amore, est enim proprie animi et ejus cogitationis; quare dicitur "gaudium cordis" et "laetitia animi:" sunt enim ubivis in Verbo binae expressiones, quarum una se refert ad bonum et altera ad verum, et hoc quia conjunctio boni et veri facit et caelum et ecclesiam; inde tam caelum quam ecclesia comparatur conjugio, ex eo, quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, et caelum ac ecclesia sponsa et uxor; quapropter omnis qui non in illo conjugio est, non est angelus caeli, nec est homo ecclesiae: causa etiam est, quia bonum apud neminem datur nisi formatum per vera, nec verum apud aliquem datur nisi quod vivit ex bono; omne enim verum est forma boni, et omne bonum est esse veri; et quia unum absque altero non datur, sequitur quod conjugium boni et veri necessario esse debeat apud hominem ecclesiae sicut apud angelum caeli: omnis etiam intelligentia et sapientia est ex illo conjugio; nam ex illo nascuntur jugiter vera et bona, ex quibus formatur intellectus et voluntas.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur cur dicitur "gaudere et laetari," quod nempe quia "gaudere" dicitur de bono ac de ejus amore seu affectione, et "laetari" de vero ac de ejus amore seu affectione; ut quoque pluries alibi in Verbo, ut in his locis:--

"Laetabuntur caeli, et gaudebit terra" (Psalm. xcvi. 11) "Gaudeant et laetentur in Te omnes quaerentes Te" (Ps. xl. 17 [B. A. 16]; Ps. lxx. 5 [B. A. 4]);

"Justi laetabuntur et exultabunt coram Deo, et gaudebunt in laetitia" (Ps. lxviii. 4 [B. A. 3]);

"Ut gaudeamus omnibus diebus nostris, laetifica nos juxta dies, afflixisti nos"(Ps. xc. 14, 15);

"Laetamini in Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes illam; gaudete cum ea gaudium, omnes lugentes super ea" (Esai. lxvi. 10);

"Gaude et laetare, filia Edomi" (Thren. iv. 21);

"Ecce gaudium et laetitia occidere bovem" (Esai. xxii. 13);

"Gaudium et laetitia assequentur, fugient tristitia et gemitus" (Esai. xxxv. 10; cap. li. 11);

"Gaudium et laetitia invenietur in" Zione, "confessio et vox cantus" (Esai. li. 3);

"Audire{1} facies me gaudium et laetitiam" (Psalm. li. 10 [B. A. 8]);

"Excisum est e domo Dei nostri laetitia et gaudium" (Joel i. 16);

"Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam" (Sach. viii. 19);

"Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae" (Jerem. vii. 34; cap. xxv. 10; cap. xxxiii. 11)

[4] Loco "gaudii" etiam dicitur "exultatio," quia "exultatio" similiter ac "gaudium" dicitur de bono, quia de amore, decorde et de voluntate; ut in sequentibus locis:--

"Exultabit Jacob, laetabitur Israel" (Psalm. xiv. 7; Ps. liii. 7 [B. A. 6]);

"Exulto et laetor in benignitate tua" (Ps. xxxi. (2)8 [B. A. 7]);

"Laetamini in Jehovah, et exultate justi" (Ps. xxxii. 11);

"Laetabitur mons Zionis, et exultabunt filiae Jehudae" (Ps. xlviii. 12 [B.A.11]);

"Laetentur omnes confidentes in Te, et exultent in Te amantes nomen tuum" (Ps. v. 12 [B. A. 11]);

"Hic dies quem fecit Jehovah, exultemus et laetemur in eo" (Ps. cxviii. 24);

"Exultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esai. xxv. 9);

"Laetamini et exultate in aeternum super iis quae creo" (Esai. (3)lxv. 18);

"Exulta et laetare, quod magnificaverit Jehovah faciendo" (Joel ii. 21);

"Filii Zionis, exultate et laetamini in Jehovah Deo vestro" (Joel ii. 23; Hab. (4)iii. 18);

"Laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae" (Zeph. iii. 14);

"Ablata est laetitia et exultatio de Carmele" (Esai. xvi. 10; Jerem. xlviii. 33);

Dixit angelus ad Zachariam, "Erit tibi laetitia et exultatio, et multi super nativitate ejus gaudebunt" (Luc. i. 14):

in omnibus his locis "exultatio" significat jucundum ex amore et affectione boni, ac "laetitia" amoenum ex amore et affectione veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church