Apocalypse Explained (Whitehead) n. 673

Previous Number Next Number See English 

673. [Vers. 13.] "Et in illa hora." -Quod significet dum ille status, constat ex significatione "horae," quod sit status; hic itaque ille status quando "bini testes ascenderunt in caelum, ac viderunt illos inimici illorum." Quod "hora" significet statum, est quia in Verbo "tempora," et quae temporis sunt, sicut "horae," "dies," "septimanae," "menses," "anni" "saecula," et praeterea "mane," "meridies," "vespera," "nox," tum "ver," "aestas," "autumnus" et "hiems," {1}significant status vitae. (Quod talia significentur per "tempora," illustratum et ostensum est in opere De Caelo et Inferno, n. 162-169, ubi De Tempore in Caelo actum est; ut et supra, n. 571, 610, 664; et quod "hora" significet durationem quamcunque status, minorem et majorem, ita tempus et statum, supra, n. 194; et quod numerus adjectus determinet statum quoad ejus quale, n. 488.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church