Apocalypse Explained (Whitehead) n. 812

Previous Number Next Number See English 

812. "Si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi." Quod significet quod illi qui falsis imbuunt alios, falsis ex inferno imbuantur, constat ex significatione "gladii" et "machaerae," quod sit verum pugnans contra falsum, ac in opposito sensu falsum pugnans contra verum, hic falsum pugnans contra verum; inde "machaera occidere" est destruere vera per falsa, et quoque imbuere falsis: et ex significatione "oportet eum machaera occidi," quod sit falsis ab inferno imbui. Causa quod hi imbuantur falsis ex inferno, est quia caelum sibi per falsa occluserunt, et quando caelum alicui est occlusum, tunc infernum ei est apertum: homo enim sive in caelo sive in inferno erit; non potest esse inter utrumque; inde cum quis caelum sibi clausit, infernum sibi aperit, et ex inferno non nisi quam falsa mali exsurgunt; haec tunc imbuunt illum. Sed non alia falsa claudunt caelum quam falsa mali: dantur enim falsa plurium generum, nempe falsa ignorantiae, falsa religionis, et falsa ex non intellecto Verbo; verbo, falsa quae ducunt ad vitam mali, et quae procedunt ex vita mali, illa quia ex inferno sunt, claudunt caelum. Ex his patet quod "Si quis machaera occiderit, oporteat eum machaera occidi," significet quod illi qui falsis imbuerunt alios, falsis ex inferno imbuantur.

[2] Simile per illa significatur quae Dominus dixit ad Petrum, "Omnes accipientes ad gladium, per gladium perire debent" (Matth. xxvi. 52):

haec dicta sunt ad Petrum, quia per illum repraesentabatur verum fidei, et quoque falsum fidei; quare [per] "accipere gladium et perire per illum" significabatur recipere falsum fidei, et perire per illud. Quod illi qui per hanc "bestiam" significantur, qui sunt qui per ratiocinia confirmant separationem fidei a vita, "machaera occidant," et "machaera occidantur," hoc est, alios falsis imbuant, ac ipsi falsis ex inferno imbuantur, est quia dogma de sola fide excludat omnia vera, et rejiciat omnia bona. Quod sola fides excludat omnia vera, est quia statuunt quod per unicum hoc salvemur, "Quod Dominus passus sit crucem pro nostris peccatis, et per id sustulerit damnationem legis, et quod sic nos redemerit;" et quia volunt quod hoc unicum, quod vocant ipsam fidem, salvet, non aliquam operam dant veris addiscendis; cum tamen vera sunt quae docent quomodo vivendum est, quae tamen multiplicia sunt. Quod sola fides rejiciat bona, sequitur ex ipso dogmate, quod fides absque bonis operibus justificet; ita ipsa bona amoris in Deum, et bona charitatis erga proximum nauci faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church