Apocalypse Explained (Whitehead) n. 953

Previous Number Next Number See English 

953. VERSUS 7, 8. "Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum. Et impletum est templum fumo ex gloria Dei et ex virtute Ipsius, et nemo potuit ingredi in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum." 7. "Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum," significat manifestata a Domino per Divinum Verum seu Verbum omnia falsa mali quae destruxerunt vitam spiritualem hominum ecclesiae [n. 954]. 8. "Et impletum est templum fumo ex gloria Dei et virtute Ipsius," significat Divinum Verum seu Verbum in sensu naturali in luce et potentia ex Divino Vero in sensu spirituali [n. 955]; "et nemo potuit ingredi in templum," significat id in obscuro coram intellectu [n. 956]; "donec consummarentur septem plagae septem angelorum," significat antequam mala et falsa rejecta sunt, et illi qui in iis conjecti in infernum [n. 957].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church