Earths in the Universe (Chadwick) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. Venerunt ad me Spiritus, et dictum e Caelo quod ex Tellure proxima Soli, quae in nostra tellure Planeta nomine Mercurii vocatur, essent, et statim, ut venerunt, e memoria mea inquisiverunt quae novi; (hoc Spiritus solertissime possunt facere; cum enim ad hominem veniunt, in memoria ejus vident singula, quae ibi sunt:) {1} cum inquirerent varia, et inter illa urbes et loca ubi fueram, animadverti, quod templa, palatia domos, plateas, non vellent scire, sed modo illa quae novi facta in locis illis, tum quae erant regiminis ibi, quae geniorum et morum illis qui ibi, et similia; talia enim cum locis cohaerent in memoria apud hominem, quapropter cum loca excitantur, etiam subeunt illa. Quod tales essent, miratus sum, quare interrogabam, cur praeterirent magnifica locorum, et modo res et facta ibi inquirerent; dicebant quod illis nulla delectatio sit spectare Materialia, Corporea et Terrestria, sed solum Realia: inde confirmatum est, quod illius Telluris spiritus in maximo Homine referrent memoriam rerum abstractarum a materialibus et terrestribus. @1 Quod spiritus intrent in omnia memoriae hominis, et quod non e sua in hominis, n: 2488, 5863, 6192, 6193, 6198, 6199, 6214: quod angeli in affectiones et fines ex quibus et propter quos homo ita non aliter cogitat, vult agit, n: 1317, 1645, 5844.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church