Earths in the Universe (Chadwick) n. 126

Previous Number Next Number See English 

126. Quod plures Mundi sint, unicuivis constare potest ex eo, quod lot Sidera in universo appareant; et notum est in erudito Orbe, quod unumquodvis Sidus sit instar Solis in suo loco, manet enim fixum sicut Sol nostrae telluris in suo; et quod distantia faciat ut appareat in parva forma sicut Stella: consequenter quod similiter ac Sol nostri mundi circum se habeat planetas, quae sunt tellures; et quod hae non appareant coram nostris oculis, est ex immensa distantia, et ex luce solum ex sua stella, quae lux non iterum potest usque huc reflecti. Ad quid aliter tantum Coelum cum tot Astris? Finis enim creationis universi est homo, ut ex homine sit Coelum angelicum; quid pro Infinito Creatore foret Genus humanum, et inde Coelum angelicum ex una Tellure, pro Quo non satis essent mille Tellures, imo nec myriades? Calculus initus est, si forent 1,000,000 Tellures in Universo, et in unaquavis Tellure homines numero 300,000,000, seu 300 Milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini seu spiritui daretur spatium 3 ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum seu spirituum in unam summam collectus non usque impleret spatium millesimae partis hujus Telluris, ita forte spatium unius satellitis circum Planetam Jovis vel Saturni, quod foret spatium in universo parvitatis inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo vix apparet: quid hoc pro Creatore Universi, Cui non satis foret si totum Universum foret impletum, est enim Infinitus. De his cum Angelis loquutus sum, qui dixerunt, quod illi similem ideam de paucitate Generis humani respective ad Infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis, sed ex statibus, cogitent, et quod secundum eorum ideam Tellures numero tot myriadum, quot usquam cogitari possent, usque prorsus nihil forent ad Dominum. Verum de Telluribus in Coelo Astrifero in nunc sequentibus ex ipsa experientia dicetur; ex qua etiam constabit, quomodo translationes illuc quoad spiritum meum, manente corpore in suo loco, factae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church