Earths in the Universe (Chadwick) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. DE SECUNDA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Postea ductus sum a Domino ad Tellurem in Universo, quae distabat a nostra Tellure longinquius quam prima illa, de qua nunc actum est; quod distaret longinquius, patescebat ex eo, quod illuc quoad spiritum meum perductus sim per binos dies: erat illa Tellus ad sinistrum, prior autem ad dextrum. Quia longinquitas in mundo spirituali non est ex distantia loci, sed ex differentia status, ut supra dictum est, quapropter ex mora progressionis illuc, quae erat duorum dierum, concludere potui, quod status interiorum apud illos, qui est status affectionum et inde cogitationum, tantum differret a statu interiorum, qui est apud spiritus e nostra Tellure. Quoniam perlatus sum illuc quoad spiritum per mutationes status interiorum, datum est observare ipsas mutationes successivas, antequam illuc perventum est. Factum est hoc cum vigil eram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church