Earths in the Universe (Chadwick) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. Postmodum videbam alios spiritus ex eadem Tellure, qui apparebant in loco infra illos, cum quibus etiam loquebar; sed illi erant idololatrae, colebant enim idolum ex saxo, simile homini sed non pulchro: sciendum est, quod omnes qui in alteram vitam veniunt, in principio cultum habeant similem cultui suo in mundo, sed quod successive ab illo removeantur: causa quod ita fiat, est quia omnis cultus manet implantatus interiori vitae hominis, e qua non removeri et eradicari nisi successive potest. Cum id visum, dicere illis dabatur, quod non oporteat adorare mortuum sed vivum; ad quod respondebant, quod sciant quod Deus vivat et non saxum, sed quod cogitent de Deo vivo, cum intuentur saxum simile homini, et quod aliter ideae cogitationis suae non possint figi ac determinari ad Deum invisibilem; tunc illis dicere datum est, quod ideae cogitationis possint figi et determinari ad Deum invisibilem, cum ad Dominum, qui est Deus visibilis in cogitatione sub Humana forma; et sic quod homo possit conjungi Deo invisibili cogitatione et affectione, proinde fide et amore, cum conjungitur Domino, non autem aliter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church