Earths in the Universe (Chadwick) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates {***cc***}, et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Telluris spiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes {2}. @2 Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, n: 195, 196, 197, 6398, 6949.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church