Earths in the Universe (Chadwick) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. Cum quaererem num vellent videre aliqua in nostra Tellure, et quod id posset fieri per meos oculos, (vide supra n: 135) sed respondebant primum quod non possent, dein quod non vellent, quoniam non alia forent quae visuri quam terrestria et materialia, a quibus cogitationes, quantum possunt, removent. Sed usque repraesentabantur coram illis magnifica Palatia, ad similitudinem eorum quae in nostra Tellure apud Reges et Principes sunt; nam talia coram spiritibus repraesentari possunt, et cum repraesentantur apparent prorsus sicut forent; verum Spiritus ex illa Tellure nihil illa aestimabant, vocabant illa simulacra marmorea: et tunc narrabant, quod apud eos magnificentiora sint, et quod illa essent Aedes eorum sacrae, non ex lapide sed ex ligno. Quum illis dicebatur, quod ea usque essent terrestria, respondebant quod non essent, sed coelestia, quia cum illas inspiciunt non ideam terrestrem sed coelestem habent; credentes quod etiam visuri similia in Coelo post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church