Earths in the Universe (Chadwick) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Spiritus Telluris illius vadunt per cohortes et phalanges; et congregati sunt, formant quasi globum; ita a Domino conjunguntur ut unum agant, utque cognitiones cujuslibet communicentur cum omnibus, et cognitiones cum quolibet, sicut fit in caelo {1}. Quod vagentur per universum, ut conquirant rerum cognitiones, constabat mihi etiam ex eo, quod semel, cum a me admodum remoti apparebant, loquerentur inde mecum, et dicerent, quod nunc congregati sint, et vadant extra sphaeram hujus mundi in Caelum stelliferum, ubi sciunt dari tales qui non curant terrestria et corporea, sed res ab illis elevatas, cum quibus esse volunt. Dicebatur, quod non sciant ipsi quo vadant, sed quod ex Auspicio divino ferantur illuc, ubi possunt instrui de talibus quae nondum sciunt, et quae cum cognitionibus, quas habent, conveniunt: dicebatur etiam, quod nec sciant quomodo inveniunt socios, cum quibus conjunguntur, et quod hoc quoque fiat ex Auspicio divino. @1 Quod in caelis detur communicatio omnium bonorum, quoniam amor caelestis communicat omnia sua cum aliis; et quod inde illis sapientia et felicitas, n; 549, 550, 1390, 1391, 1399, 10130, 10723.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church