True Christian Religion (Chadwick) n. 1

Next Number See English 

1. Fides in forma universali et singulari praemittitur, ut sit sicut facies ante opus quod sequitur ac ut sit sicut porta, per quam fit ingressus in templum; utque sit summarium, in quo singula quae sequuntur, suo modo continentur. Dicitur Fides Novi Caeli et Novae Ecclesiae, quia caelum ubi sunt angeli, et ecclesia in qua homines, unum agunt sicut internum et externum apud hominem: inde est quod homo ecclesiae, qui in bono amoris ex veris fidei est, ac in veris fidei ex bono amoris, sit quoad interiora mentis suae angelus caeli; quare etiam post mortem in caelum venit, et ibi fruitur felicitate secundum statum conjunctionis illorum. Sciendum est, quod in Novo Caelo, quod hodie a Domino instauratur, sit haec fides, facies, porta et summarium ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church