True Christian Religion (Chadwick) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. His adjungam hoc arcanum: quod anima quae est ex patre, sit ipse homo, et quod corpus quod est matre, non sit homo in se, sed ex illo; hoc duntaxat est indumentum ejus, contextum ex talibus quae e mundo naturali sunt; at vero anima ex talibus quae in mundo spirituali. Omnis homo post mortem deponit naturale, quod a matre tulit, et retinet spirituale quod a patre, una cum aliquo limbo ex purissimis naturae circum illud; sed hic limbus apud illos, qui in caelum veniunt, est infra, et spirituale supra; at limbus ille, apud illos qui in infernum veniunt, est supra et spirituale infra; inde est, quod homo angelus loquatur e caelo, ita bonum et verum, at quod homo diabolus loquatur ex inferno dum ex corde suo, et tanquam e caelo dum ex ore; hoc facit foris, illud autem domi. [2.] Quoniam anima hominis est ipse homo, et illa spiritualis ex origine sua, patet unde est, quod mens, animus, indoles, inclinatio, et affectio amoris patris inhabitet proli post prolem, ac redeat et conspicuam se sistat a generatione in generationem. Inde est, quod plures familiae, immo gentes a suo primo patre cognoscantur; est communis imago in singulis faciebus progeniei, quae se manifestat; et haec imago non mutatur nisi quam per spiritualia ecclesiae. Quod communis imago Jacobi et Judae adhuc in posteris illorum permaneat, et quod per illam ab aliis dignoscantur, est causa, quia suo religioso firmiter huc usque adhaeserunt; est enim in semine cujusvis, ex quo concipitur, tradux seu propago animae patris in suo pleno intra quoddam involucrum ex elementis e natura; per haec in utero matris formatur corpus ejus. quod potest fieri vel ad similitudinem patris, vel ad similitudinem matris, remanente usque imagine patris intra illam, quae jugiter allaborat se educere; quare si id non potest in prima sobole, praestat id in sequentibus. [3.] Quod imago patris in pleno sit in semine, est causa, quia, ut dictum est, anima est spiritualis ex origine sua, et spirituale non commune habet cum spatio, quare simile sibi est in parvo volumine, ut in magno. Quod ad Dominum attinet, Ille, dum in mundo fuit, per actus redemptionis exuit omne humanum ex Matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum; inde est, quod in Ipso Homo sit Deus et Deus Homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church