True Christian Religion (Chadwick) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Ad hoc ulterius confirmandum referam quae scio, quia vidi et ideo testari possum, quae sunt; quod hodie a Domino Novum Caelum Angelicum condatur, et quod condatur ex illis, qui in Dominum Deum Salvatorem credunt, et Ipsum immediate adeunt, et quod reliqui rejiciantur; quare si posthac aliquis e Christiano orbe in mundum Spiritualem venit, quod fit omni homini post mortem, et non in Dominum credit, et Illum solum adit, et hoc tunc non potest recipere, quia male vixit, aut in falsis se confirmavit, in primo vestigio ad caelum repellitur; et facies ejus inde avertitur, et convertitur ad Terram Inferiorem, quo etiam abit, et se conjungit cum illis ibi, qui in Apocalypsi per "Draconem et Pseudoprophetam" intelliguntur. Omnis etiam homo in terris Christianis, qui non credit in Dominum, posthac nec exauditur. Ejus preces in caelo sunt sicut odores [3]maleolentes, ac sicut eructationes ex pulmone saucio; et si putatur quod oratio ejus sit sicut suffitus ex thure, usque non ascendit ad caelum angelicum aliter quam sicut fumus incendii, qui a procella deorsum cadente rejicitur in oculos ejus, aut sicut suffitus ex thuribulo sub pallio monachi; ita fit post hoc tempus cum omni pietate, quae determinatur ad Trinitatem discretam, et non ad conjunctam; quod in Domino Divina Trinitas conjuncta sit, est hujus operis principale objectum. Hic novum hoc adjiciam: quod ante aliquot menses duodecim Apostoli a Domino convocati sint, et in universum mundum spiritualem, sicut prius in mundum naturalem, emissi, cum mandato ut hoc Evangelium praedicent; et tunc cuivis Apostolo sua regio addicata est; quod mandatum etiam omni zelo et opera obeunt. Sed de his in ultimo capite hujus libri, ubi de Consummatione Saeculi, de Adventu Domini, et de Nova Ecclesia, in specie transigetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church