True Christian Religion (Chadwick) n. 127

Previous Number Next Number See English 

127. Haec duo, redemptio et passio crucis, distincte percipienda sunt, alioquin incidit mens humana sicut navis in syrtes aut in scopulos, ac perit una cum gubernatore, nauclero et nautis, hoc est, errat in omnibus illis, quae salvationis a Domino sunt: nam homo absque distincta idea de duobus illis, est tanquam in somnio et videt vana, et auguratur ex illis, quae credit realia esse, cum tamen sunt ludicra; aut est sicut qui ambulat in nocte, et dum arripit frondes alicujus arboris, credit crines hominis esse, et accedit propius, et suos crines eis implicat. Sed tametsi redemptio et passio crucis duo distincta sunt, usque ad salvationem unum faciunt, quoniam Dominus per unionem cum suo Patre, quae per passionem crucis peracta est, factus est Redemptor in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church