True Christian Religion (Chadwick) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. (v.) Quod Dominus operetur ex se a Patre, et non vicissim. - Per operari hic simile intelligitur, quod per mittere Spiritum Sanctum, quoniam supramemoratae operationes, quae sunt in genere, reformatio, regeneratio, innovatio, vivificatio, sanctificatio, justificatio[, purificatio] a malis, remissio peccatorum [et salvatio], quae hodie attribuuntur Spiritui Sancto ut Deo per Se, sunt operationes Domini. Quod hae sint ex Domino a Patre, et non vicissim, primum confirmabitur ex Verbo, et postea per plura, quae rationis sunt, illustrabitur. Ex Verbo ab his: "Quando.. venerit Paracletus, quem Ego missurus sum a Patre, Spiritus veritatis, qui a Patre exit, ille testabitur de Me" (Joh. xv. 26); "Si non abivero, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam illum ad vos" (Joh. xvi. 7). Paracletus, Spiritus veritatis, "non loquetur ex se ipso sed ex meo accipiet et annuntiabit vobis; omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod ex meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis" (Joh. xvi. 13-15). "Spiritus Sanctus nondum erat, quia Jesus nondum glorificatus est" (Joh. vii. 39). Jesus inspiravit in discipulos, et dixit, "Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. xx. 22). "Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; si quid petieritis in nomine meo, Ego faciam" (Joh. xiv. 13, 14). [2.] Ex his locis manifeste patet, quod Dominus mittat Spiritum Sanctum, hoc est, operetur illa quae hodie adscribuntur Spiritui Sancto ut Deo per se; dixit enim quod missurus sit illum a Patre; quod missurus sit illum ad vos; Quod nondum fuerit Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est; Quod post glorificationem inspiraverit in Discipulos et dixerit, "Accipite Spiritum Sanctum:" tum quod dixerit, "Quodcunque petieritis in nomine meo, Ego faciam; ut et, Quod Paracletus "ex meo accepturus sit quod annuntiabit." Quod Paracletus sit idem cum Spiritu Sancto, videatur Joh. xiv. 26. Quod Deus Pater non operetur illas virtutes ex Se per Filium, sed quod Filius ex Se a Patre, constat ex his: "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (Joh. i. 18). Et alibi, "Non vocem Patris audivistis usquam; nec speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37). [3.] Ex his itaque sequitur, quod Deus Pater operetur in Filio et in Filium, sed non per Filium, verum quod Dominus operetur ex Se a suo Patre, nam dicit, Omnia Patris mea sunt (Joh. xvi. [1]5):

Quod Pater omnia dederit in manum Filii (Joh. iii. 35):

tum Quod sicut Pater habet vitam in se Ipso, ita dederit Filio vitam habere in se ipso (Joh. v. 26);

ut et, "Verba quae Ego loquor. spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). Quod Dominus dicat quod Spiritus veritatis exeat a Patre (Joh. xv. 26), est quia a Deo Patre exit in Filium, et ex Filio a Patre; quare etiam dicit, "In illa die cognoscetis quod Pater in Me, et Ego in Patre, et vos in Me,et Ego in vobis" (Joh. xiv. 11, 20). Ex his perspicuis effatis Domini manifeste patet error in Christiano orbe, qui est, quod Deus Pater mittat Spiritum Sanctum ad hominem; et error Ecclesiae Graecae, quod Deus Pater Illum immediate mittat: hoc, quod Dominus ex se a Deo Patre illum mittat, et non vicissim, est e caelo; et angeli illud vocant arcanum, quia nondum in Mundo detectum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church