True Christian Religion (Chadwick) n. 157

Previous Number Next Number See English 

157. Quoniam per spiritum hominis intelligitur mens ejus, ideo per "Esse in spiritu," quod aliquoties in Verbo dicitur, intelligitur status mentis separatae a corpore; et quia in illo statu Prophetae viderunt talia, quae in mundo spirituali existunt, ideo vocatur ille "Visio Dei." Status ille fuit tunc illis, qualis est ipsis spiritibus et angelis in illo mundo. In illo statu spiritus hominis, sicut mens ejus quoad visum, transferri potest e loco in locum, manente corpore in suo. Hic status est, in quo ego nunc per viginti sex annos fueram, cum discrimine, quod in spiritu et simul in corpore, et modo aliquoties extra corpus. Quod Ezechiel, Sacharias, Daniel, et Johannes cum scripsit Apocalypsin, in illo statu fuerint, constat ex sequentibus. Dicit Ezechiel:

"Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in [3]visione, in spiritu Dei, ita ascendit super me visio, quam vidi" ([Ezech.] xi. 1, 24):

Quod sustulerit illum spiritus, et audiverit post se terrae motum ([Ezech.] iii. 12, 14). Quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit Hierosolymam. et viderit abominationes ([Ezech.] viii. 3 seq.): Quod viderit quatuor Animalia, quae erant cherubi, et varia apud illos ([Ezech.] i. et x). Tum novam Terram et novum Templum, et angelum metientem illa ([Ezech.] xl.-xlviii.):

Quod tunc fuerit in visione et in spiritu ([Ezech.] xl. 2; xliii. [4]5). [2.] Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc angelus fuit, cum vidit Virum equitantem inter myrtos ([Sach.] i. 8 seq.):

Quatuor cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae ([Sach.] ii. 1, 5 seq.):

Joschuam sacerdotem magnum ([[5]Sach.] iii. 1 seq.):

[Candelabrum et duas oleas (Sach. iv. 1 seq.).] [Volumen volans et epham (Sach. v. 1, 6):] Quatuor currus exeuntes inter duos montes, et equos ([Sach.] vi. 1 seq.). In simili statu fuit Daniel, Cum vidit quatuor bestias ascendentes ex mari, et plura de illis ([Dan.] vii. 1 seq.): Cum vidit pugnas arietis et hirci ([Dan]. viii. 1 seq.):

Quod viderit illa in Visione ([Dan.] vii. 1, 2, 7, 13; viii. 2; x. 1, 7, 8):

Quod angelus Gabriel visus ei sit in visione, et locutus cum illo [(Dan. ix, 21]). [3.] Simile factum est cum Johanne, quando scripsit Apocalypsin, qui dicit Se fuisse in spiritu die Dominica (i. 10):

Quod delatus in desertum in spiritu (xvii. 3):

Super montem altum in spiritu (xxi. 10):

Quod [equos] viderit in visione (ix. 17):

et alibi, quod viderit illa quae descripsit; ut cum vidit Filium hominis in medio septem candelabrorum; tabernaculum, templum, arcam et altare in caelo: librum obsignatum septem sigillis, et ex illo exeuntes Equos: quatuor animalia circa thronum: duodecies mille electos, ex unaquavis tribu; Agnum tunc super Monte Zionis: locustas ascendentes ex abysso; draconem et ejus pugnam cum Michaele; mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter draconem; bestias duas, unam ascendentem ex mari, et alteram ex terra; mulierem sedentem super bestia coccinea; draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; equum album et caenam magnam: urbem Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam quoad portas, murum et hujus fundamenta; fluvium aquae vivae, et arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura. In simili statu fuerunt Petrus, Jacobus et Johannes, cum viderunt Jesum transformatum; et Paulus cum audivit e caelo ineffabilia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church