True Christian Religion (Chadwick) n. 244

Previous Number Next Number See English 

244. Quod ecclesia sit secundum intellectum Verbi, est quia ecclesia est secundum vera fidei et bona charitatis, et haec duo sunt universalia, quae non modo circumsparsa sunt per totum sensum litteralem Verbi, sed etiam intus latent sicut pretiosa in thesauris. Coram omni homine apparent illa quae in sensu litterali ejus sunt, quia influunt directe in oculos; at quae in sensu spirituali latent, illa non apparent nisi eis qui amant vera quia vera sunt, et faciunt bona quia bona; coram his manifestatur thesaurus, quem sensus litteralis tegit et custodit; et haec sunt, quae essentialiter faciunt ecclesiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church