True Christian Religion (Chadwick) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Quod Infinitum Divinum sit in hominibus ut in suis imaginibus, constat ex Verbo, ubi legitur hoc: "Tandem dixit Deus, Faciamus hominem in imagine nostra, secundum similitudinem nostram;.... creavit itaque Deus hominem in imaginem suam, in imaginem Dei creavit illum" (Gen. i. 26, 27) ex quibus sequitur, quod homo sit organum recipiens Dei, et quod sit organum secundum quale receptionis. Mens humana, ex qua et secundum quam homo est homo, in tres regiones secundum tres gradus formata est: in primo gradu est illa caelestis, in quo etiam sunt angeli supremi caeli; in secundo gradu est illa spiritualis, in quo etiam sunt angeli medii caeli; et in tertio gradu est illa naturalis, in quo etiam sunt angeli ultimi caeli. [2.] Mens humana secundum tres illos gradus organizata, est receptaculum Divini influxus, sed usque Divinum non ulterius influit,quam sicut homo explanat viam, seu aperit januam: si hoc facit usque ad supremum seu caelestem gradum, tunc homo fit vere imago Dei, et post mortem fit angelus supremi caeli; at si explanat viam seu aperit januam modo ad medium seu spiritualem gradum, tunc homo quidem fit imago Dei, sed non in illa perfectione, et post mortem fit angelus medii caeli; at si modo explanat viam seu aperit januam solum ad ultimum seu naturalem gradum, tunc homo, si agnoscit Deum, et Illum pietate actuali colit, fit imago Dei in ultimo gradu, et post mortem fit angelus ultimi caeli. At si non agnoscit Deum, et non colit illum pietate actuali, exuit imaginem Dei, et fit similis cuidam animali, praeter quod gaudeat facultate intelligendi et inde loquendi. Si tunc occludit gradum supremum naturalem, qui correspondet supremo caelesti, fit quoad amorem similis bestiae terrae; at si occludit medium gradum naturalem, qui correspondet medio spirituali, fit quoad amorem sicut vulpes, et quoad visum intellectus sicut avis vesperae; at si etiam ultimum gradum naturalem quoad spirituale ejus occludit, fit quoad amorem sicut fera, et quoad intellectum veri sicut piscis. [3.] Vita Divina, quae per influxum ex Sole caeli angelici actuat hominem, comparari potest cum luce ex sole mundi, et cum ejus influxu in objectum diaphanum; receptio vitae in supremo gradu cum influxu lucis in adamantem; receptio vitae in secundo gradu cum influxu lucis in crystallum, et receptio vitae in ultimo gradu cum influxu lucis in vitrum, aut in membranam transparentem; at si hic gradus quoad ejus spirituale prorsus occluderetur, quod fit dum negatur Deus, et colitur Satanas, receptio vitae a Deo comparari potest cum influxu lucis in opaca terrae, ut in lignum putre, aut in cespitem paludis, aut in fimum, et sic porro: fit enim homo tunc cadaver spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church