True Christian Religion (Chadwick) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. De Dei Essentia, quae est Divinus Amor et Divina Sapientia. Distinximus inter Esse Dei et Essentiam Dei, quia inter Infinitatem Dei et Amorem Dei, ac Infinitas applicate dicitur de Esse Dei, ac Amor de Essentia Dei; est enim, ut supra dictum, Esse Dei universalius quam Essentia Dei, similiter Infinitas universalior quam Amor Dei; quapropter Infinitum fit adjectivum essentialium et attributorum Dei, quae omnia infinita dicuntur, sicut de Divino Amore quod infinitus sit, de Divina Sapientia quod infinita, de Divina Potentia similiter: non quod Esse Dei praeexistat, sed quia ingreditur Essentiam ut adjunctivum cohaerens, determinans, formans, et simul elevans. Sed hoc membrum hujus capitis, ut priora, in sequentes articulos dispescetur: - (i.) Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et quod haec duo faciant Essentiam Ipsius. (ii.) Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae. (iii.) [1]Quod ipse Amor et ipsa Sapientia sint ipsa Vita, quae est Vita in se. (iv.) Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant. (v.) Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se. (vi.) Quod haec Amoris Divini fuerint causa Creationis universi, et quod sint causa Conservationis ejus. Sed de his singulatim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church