True Christian Religion (Chadwick) n. 385

Previous Number Next Number See English 

385. His adjungentur haec Memorabilia. Primum: -

Quondam mihi dixit aliquis angelus, "Vis videre clare quid fides et charitas, ita quid fides separata a charitate, et quid fides conjuncta charitati, et demonstrabo ad oculum." Respondi, "Demonstra." Et dixit, "Cogita pro fide et charitate lucem et calorem, et clare videbis; fides in sua essentia est veritas quae sapientiae, et charitas in sua essentia est affectio amoris; ac veritas sapientiae in caelo est lux, et affectio amoris in caelo est calor: lux et calor in quo sunt angeli, essentialiter non aliud sunt. Exinde videre potes clare quid fides separata a charitate, et quid fides conjuncta charitati. Fides separata a charitate est sicut lux hiemalis, ac fides conjuncta charitati est sicut lux vernalis. Lux hiemalis, quae est lux separata a calore, quae quia est conjuncta frigori, prorsus denudat arbores etiam a foliis, enecat gramen, indurat terram, et congelat aquas: lux autem vernalis, quae est lux conjuncta calori, vegetat arbores, primum in folia, tum in flores, et denique in fructus, aperit et emollit terram, ut producat gramina, herbas, flores et frutices, et quoque solvit glaciem, ut fluant e fontibus aquae. [2.] Prorsus simile est cum fide et charitate: fides separata a charitate mortificat omnia, et fides conjuncta charitati vivificat omnia. Vivificatio haec et mortificatio illa, ad vivum possunt videri in mundo nostro spirituali, quia hic est fides lux, et charitas calor; ubi enim fides conjuncta charitati est, ibi sunt horti paradisiaci, floreta et vireta in sua amoenitate secundum conjunctionem: at ubi fides separata a charitate est, ibi ne quidem gramen est; et ubi viride, est id ex vepribus et sentibus." Erant tunc non procul aliqui ex clero, quos angelus vocabat justificatores et sanctificatores hominum per solam fidem, et quoque arcanistas. Eadem haec diximus illis, et demonstravimus usque ut viderent quod ita sit; et cum quaesivimus, annon ita, averterunt se, et dixerunt, "Non audivimus." At clamavimus ad illos dicendo, "Audite itaque adhuc"; sed tunc ponebant ambas manus ante aures, ac vociferati, "Non volumus audire." [3.] Post haec audita locutus sum cum angelo de fide solitaria, et dixi, quod per vivam experientiam mihi datum sit scire, quod illa fides sit sicut lux hiemalis. Et narravi, quod per aliquot annos praeteriverint me spiritus ex varia fide, et quod quoties approximarunt illi qui separaverunt fidem a charitate, tale frigus invaserit pedes meos, et successive lumbos et demum pectus, ut vix scirem aliter quam quod omne vitale corporis mei exstinctum iret; quod etiam evenisset, nisi Dominus abegisset spiritus illos, et me liberavisset. Hoc mirabile mihi visum est, quod ipsi illi spiritus non sentirent aliquod frigus in se, hoc fassi sunt: quare comparavi illos cum piscibus sub glacie, qui nec aliquod frigus sentiunt, quoniam vita et inde natura eorum in se est frigida. Percepi tunc, quod frigus illud ex luce fatua fidei illorum emanaverit, similiter ut fit ex locis palustribus et sulphureis temporibus mediae hiemis postquam sol occidit; talem lucem fatuam et frigidam viatores passim vident. Illi comparari possunt montibus ex mera glacie divulsis e locis suis in terris borealibus qui in oceano hic et ibi feruntur; de quibus narratum audivi, quod ad approximationem illorum omnes qui super navibus sunt, ex frigore contremiscant; quare coetus ex illis qui in fide separata a charitate sunt, assimilari possunt illis montibus, et si lubet ita etiam vocari. Notum est ex Verbo quod fides absque charitate sit mortua, at dicam unde ejus mors. Mors ejus est ex frigore, et ex quo fides illa expirat sicut avis in intensa bruma; quae primum moritur quoad visum, et simul tunc quoad volatum, et demum quoad respirationem, et tunc praeceps e ramo decidit in nivem, et insepelitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church