True Christian Religion (Chadwick) n. 448

Previous Number Next Number See English 

448. At illi, qui in mundo ligarunt amicitias amoris inter se, non possunt sicut alii secundum ordinem separari, et addici societati vitae suae correspondenti; sunt enim interius quoad spiritum ligati, nec possunt divelli, quia sunt sicut rami inoculati ramis: quare si unus quoad interiora sua in caelo est, alter quoad sua interiora in inferno, cohaerent vix aliter quam sicut ovis alligata lupo, aut sicut anser vulpi, aut sicut columba accipitri; et ille, cujus interiora in inferno sunt, inspirat sua infernalia in illum cujus interiora in caelo sunt; nam inter cognitiones notas in caelo etiam haec est, quod mala inspirari possint bonis, non autem bona malis; causa est, quia unusquisque a nativitate in malis est: inde bonis ita cohaerentibus cum malis occluduntur interiora, et ambo detruduntur in infernum, ubi bonus dura patitur, et tandem post intervalla temporis eximitur, et tunc primum praeparatur ad caelum. Datum est mihi videre tales ligationes, praecipue inter fratres et affines, tum etiam inter dominos et clientes, et plurium cum assentatoribus, quibus fuerunt contrariae affectiones et diversi genii; et vidi quosdam sicut haedos cum pardis, et illos tunc se osculantes, et jurantes in priorem amicitiam, et percepi tunc bonos insorbentes jucunda malorum, ac tenentes se manibus, et simul intrantes speluncas, ubi catervae malorum visae sunt in suis tetris formis, sed coram se ipsis ex illusione phantasiae in venustis: at post spatia temporis audivi a bonis lamenta timoris sicut pro laqueis, et a malis gaudia sicut hostium ex spoliis; praeter tristes alias scenas. Quod boni postea, dum exempti sunt, per media reformationis, sed aegrius quam alii, praeparati sint ad caelum, audivi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church