True Christian Religion (Chadwick) n. 538

Previous Number Next Number See English 

538. [IX.] Quod Confessio coram Domino Deo Salvatore oporteat fieri, et tunc Supplicatio de ope et potentia resistendi malis. Quod Dominus Deus Salvator adeundus sit, est quia est Deus caeli et terrae, Redemptor et Salvator, cui omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia, ipsa misericordia et simul justitia; et quia homo est Ipsius creatura, et ecclesia Ipsius ovile, ac ut Ipsum adeant, colant et adorent, pluries in Novo Foedere mandavit. Quod solus adeundus sit, his verbis injunxit apud Johannem:

"Amen, amen dico vobis, Qui non ingreditur per januam in ovile, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingreditur per januam, pastor est ovium. ....Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur, et pascuum inveniet. Fur non venit nisi ut furetur, mactet et perdat; Ego veni ut vitam habeant et abundantiam,... Ego sum Pastor bonus" (x, 1, 2, 11). Quod homo non aliunde ascendere debeat, est ne ad Deum Patrem, quia Ille est invisibilis, et inde inaccessibilis et inconjungibilis, et ideo Ipse in mundum venit, et Se fecit visibilem, accessibilem, et conjungibilem; quod fuit unice propter finem, ut homo posset salvari. Nam nisi Deus ut homo in cogitatione aditur, perit omnis idea de Deo, cadit sicut visus in universum, ita in inane nullum, aut in naturam, aut in obvia intra naturam. Quod Ipse Deus, Qui ab aeterno est Unus, in mundum venerit, patet clare a nativitate Domini Salvatoris, quod a virtute Altissimi per Spiritum Sanctum conceptus sit, et quod inde Humanum Ipsius a Maria Virgine natum sit, unde sequitur, quod Anima Ipsius fuerit Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, est enim Deus individuus; et quod Humanum inde natum, sit Humanum Dei Patris, quod vocatur Filius Dei (Luc. i. 32, 34, 35). Ex his iterum sequitur, quod dum Dominus Deus Salvator aditur, etiam Deus Pater adeatur; quare respondit Philippo petenti ut monstraret Patrem, "Qui videt Me, videt Patrem, quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me sit? ....Credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit" (Joh. xiv. 6-11). Sed de his videantur plura in capitibus de Deo, Domino, Spiritu Sancto, et de Trinitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church