True Christian Religion (Chadwick) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. (iii.) Quod Dei omnipotentia, tam in universo, quam in omnibus et singulis ejus, secundum leges sui ordinis procedat et operetur. - Deus est omnipotens, quia omnia potest ex Se, et omnes alii ex Ipso. Ipsius posse et velle unum sunt; et quia non vult nisi quam bonum, ideo non potest facere nisi quam bonum. In mundo spirituali nemo potest aliquid facere contra suam voluntatem; hoc trahunt ibi ex Deo, quod Ipsius posse et velle unum sint. Est etiam Deus ipsum Bonum: quare dum bonum facit, in Se est, et egredi ex Se non potest. Inde patet, quod omnipotentia Ipsius progrediatur et operetur intra sphaeram extensionis boni, quae infinita est; haec enim sphaera ab intimo implet universum, et omnia et singula ibi, et ab intimo regit illa quae extra sunt, quantum haec secundum suos ordines se conjungunt; et si non se conjungunt, usque sustinet illa, et omni conatu allaborat illa in ordinem concordem universali, in quo Ipse Deus in omnipotentia sua est, et secundum quem agit, reducere; et si hoc non fit, rejiciuntur extra Ipsum, ubi nihilominus sustinet illa ab intimo. Ex his constare potest, quod omnipotentia Divina nequaquam possit a Se exire ad contactum alicujus mali, nec id promovere a se; malum enim avertit se; inde fit quod malum sit prorsus separatum ab Ipso, et conjectum in infernum; inter quod et caelum, ubi Ipse est, ingens hiatus est. Ex his paucis videri potest, quantum delirant illi, qui cogitant, et plus qui credunt, et adhuc plus qui docent, quod Deus possit aliquem damnare, alicui maledicere, aliquem in infernum conjicere, alicujus animam praedestinare ad mortem aeternam, injurias ulcisci, irasci, punire: immo nec potest avertere Se ab homine, et illum dura fronte aspicere: haec et similia sunt contra essentiam Ipsius; et contra hanc est contra Se Ipsum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church