True Christian Religion (Chadwick) n. 638

Previous Number Next Number See English 

638. Ecclesia illa Apostolica, quia coluit Dominum Deum Jesum Christum, et simul tunc in Ipso Deum Patrem, potest assimilari horto Dei; et Arius, qui tunc surrexit, serpenti emisso ex inferno; et Concilium Nicaenum uxori Adami quae porrexit fructum marito suo et persuasit, post cujus esum apparuerunt sibi nudi, et texerunt nuditatem foliis ficus; per "nuditatem" illorum intelligitur innocentia in qua prius fuerunt, et per "folia ficus vera naturalis hominis, quae successive falsificata sunt. Primitiva illa ecclesia etiam aequiparari potest diluculo et matutae, ex qua dies processit ad decimam horam; sed tunc densa nubes intervenit, sub qua dies processit ad vesperam, est post hanc in noctem, in qua pro quibusdam exorta et luna; ex cujus lumine aliqui aliquid viderunt ex Verbo, et reliqui in caliginem nocturnam progressi sunt eo usque, ut nihil Divinitatis in Humanitate Domini viderent, tametsi Paulus dicit, quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter (Coloss. ii. 9); et Johannes, quod Filius Dei missus in mundum sit verus Deus et vita aeterna (1 Epist. v. 20, 21). Ecclesia primitiva seu Apostolica, nusquam potuit ominari, quod successura sit ecclesia, quae plures Deos corde, et unum ore coleret; quae separaret charitatem a fide; remissionem peccatorum a paenitentia et studio novae vitae; quaeque induceret totalem impotentiam in spiritualibus; et minime, quod aliquis Arius elevaret caput, et quando est mortuus, resurgeret, et dominaretur clanculum usque ad finem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church