True Christian Religion (Chadwick) n. 654

Previous Number Next Number See English 

654. [IX.] Quod Fides cum quo se conjungit, faciat sententiam, si fides vera se conjungit cum bono, fit sententia pro vita aeterna, at si fides conjungit cum malo, fit sententia pro morte aeterna. Opera charitatis, quae fiunt a Christiano et quae ab ethnico, in externa forma apparent similia, nam unus sicut alter facit bona civilitatis et moralitatis consocio, quae quoad partem similaria sunt bonis amoris erga proximum; immo potest dare pauperibus, opitulari egenis, in templis auscultare conciones; sed quis potest inde judicare, num bona illa externa sint similia in interna forma, seu naturalia sint etiam spiritualia? De hoc non potest concludi nisi ex fide; nam fides qualificat illa; fides enim facit ut Deus sit in illis, et conjungit illa secum in interno homine; inde fiunt bona naturalia interius spiritualia. Quod ita sit, plenius videri potest ex transactionibus in capite de Fide, ubi demonstrantur sequentia haec:-

Quod fides non vivat antequam charitati conjuncta est: Quod charitas ex fide, et fides ex charitate spiritualis fiat: Quod fides absque charitate, quia non est spiritualis, non sit fides, et quod charitas absque fide, quia non vivit, non sit charitas: Quod fides et charitas se applicent et conjungant mutuo et vicissim: Quod Dominus, charitas et fides unum faciant, sicut vita, voluntas et intellectus; at si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church