True Christian Religion (Chadwick) n. 678

Previous Number Next Number See English 

678. Quod non modo infantes, sed et cuncti per Baptismum inserantur Christianis in mundo spirituali, est quia populi et gentes in illo mundo secundum religiosa sua distincti sunt; Christiani in medio sunt, Mahumedani circum illos, idololatrae varii generis post illos, et Judaei, ad latera. Insuper omnes ex eadem religione dispositi sunt in societates; in caelo secundum affectiones amoris in Deum et erga proximum; in inferno in congregationes secundum affectiones binis illis amoribus oppositas, ita secundum concupiscentias mali. In mundo spirituali, per quem intelligimus et caelum et infernum, omnia distinctissime ordinata sunt in communi et in omni parte, seu in genere et in omni specie; a distincta ordinatione ibi pendet conservatio totius universi; et distinctio illa non dabilis est, nisi unusquisque, postquam natus est, ex aliquo signo noscatur, ad cujus religionis coetus pertineat: nam absque signo Christiano, quod est Baptismus, potuisset aliquis spiritus Mahumedanus, aut aliquis ex idololatris, se ad infantes Christianos recens natos, et quoque ad pueros applicare, et illis insufflare inclinationem pro sua religione, et sic distrahere animum illorum et abalienare illos a Christianismo, quod foret ordinem spiritualem distorquere et destruere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church