True Christian Religion (Chadwick) n. 784

Previous Number Next Number See English 

784. Quod novum caelum prius formetur, quam nova ecclesia in terris, est secundum Divinum ordinem; est enim ecclesia interna et externa, et ecclesia interna unum facit cum ecclesia in caelo, ita cum caelo, ac internum prius formandum est quam externum, ac postea externum per internum; quod ita sit, apud clerum in mundo notum est. Quemadmodum caelum hoc novum, quod facit internum ecclesiae apud hominem, crescit, tantum ex caelo illo descendit Nova Hierosolyma, hoc est, nova Ecclesia; quare hoc non fieri potest momento, sed fit sicut falsa prioris ecclesiae removentur; novum enim non potest intrare, ubi falsa prius ingenerata sunt, nisi haec eradicentur, quod fiet apud clerum, et sic apud laicum. Dixit enim Dominus, "Nemo mittit vinum novum in utres veteres, quin rumpantur utres, et vinum effunditur;...sed mittunt vinum novum in utres novos, et utraque conservantur una" (Matth. ix. 17; Marc. ii. 22; Luc. v. 37, 38). Quod haec non fiant quam in consummatione saeculi, per quam intelligitur finis ecclesiae, constat ex his Domini verbis:

Dixit Jesus, "Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo: sed dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus et seminavit zizania, et abivit. Quum {3}vero germinavit herba,... tunc apparuerunt etiam zizania; accesserunt servi, et dixerunt illi,...Visne ut abeamus et colligamus zizania? Ipse vero dixit, non, ne forte colligentes zizania, eradicetis cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum vero congregate in horreum meum ... Messis est consummatio saeculi;...quemadmodum colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi" (Matth. xiii. 24-30, 39, 40). Per "triticum" ibi intelliguntur vera et bona novae ecclesiae, et per "zizania" falsa et mala prioris; quod per consummationem saeculi intelligatur finis ecclesiae, videatur in articulo primo hujus transactionis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church