True Christian Religion (Chadwick) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. (i.) Quod Jehovah Deus descenderit et assumpserit Humanum, ut redimeret et Salvaret homines. - In ecclesiis Christianis hodie creditur, quod Deus Creator universi genuerit Filium ab aeterno, et quod Hic descenderit et assumpserit Humanum ad redimendum et salvandum homines; sed hoc erroneum est, et cadit ex se, dummodo cogitatur quod Deus unus sit, et quod plus quam fabulosum sit coram ratione quod Deus unus ab aeterno aliquem Filium genuerit, et quoque quod Deus Pater una cum Filio et cum Spiritu Sancto, quorum quisque singulatim Deus est, sit unus Deus. Hoc fabulosum prorsus dissipatur, sicut stella caduca in aerem, dum e Verbo demonstratur, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, et quoque Redemptor. [2.] Quod primum attinet, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, constat ex his locis: "Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, qui vocabitur Deus nobiscum" (Esai. vii. 14; Matth. i. 22, 23). "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (Esai. ix. 5, 6 [B.A. 6, 7]). "Dicetur in dei illo, ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah, quem exspectavimus; exultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esai. xxv. 9). "Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro; ....et videbunt omnis caro simul" (Esai. xl. 3, 5) "Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi, ecce merces Ipsius cum Ipso; ...sicut Pastor gregem suum pascet" (Esai. xl. 10, 11). Dixit Jehovah, "Jubila et laetare, filia Sionis; ecce Ego venio, ut habitem in medio tui... :tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo" (Sach. ii. 14, 15 [B.A. 10, 11]). "Ego Jehovah, vocavi Te in justitia, ....et dabo Te in foedus populi...; Ego Jehovah, hoc nomen meum, gloriam meam non alteri dabo" (Esai. xlii. 1, 6-8). "Ecce dies venientes, ...cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, ....faciatque judicium et justitiam in terra; ....et hoc nomen Ipsius..., Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 25, 16). Praeter in locis, ubi adventus Domini vocatur Dies Jehovae (ut Esai. xiii. 6, 9, 13, 22: Ezech. xxxi. 15: Joel i. 15; cap. ii. 1, 2, 11; cap. iii. 2, 4; cap. iv. 1, 14, 18: Amos v. 13, 18, 20: Zeph. i. 7-18; Sach. xiv. 1, 4-21' praeter alibi). [3.] Quod Ipse Jehovah descenderit et assumpserit Humanum, constat aperte apud Lucam, ubi haec, "Maria dixit ad angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco? Cui respondit angelus, ...Spiritus Sanctus superveniet te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde.. quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (cap. i. 34, 35). Et apud Matthaeum, Dixit angelus ad Josephum sponsum Mariae in somnio, quod in illa natum est, ex Spiritu Sancto est; et Josephus "non cognovit illam usque dum peperit Filium..., et vocavit nomen Ipsius Jesum" (Cap. i. 20, 25). Quod per Spiritum Sanctum intelligatur Divinum quod a Jehovah Deo procedit, in capite tertio hujus operis videbitur. Quis non scit quod ex patre sit anima et vita proli, et quod ex [1]anima sit corpus Quid itaque apertius dicitur quam quod Domino ex Jehovah Deo fuerit anima et vita? et quia Divinum non potest dividi, quod ipsum Divinum Patris fuerit Ejus Anima et Vita? Quare Dominus toties Jehovam Deum vocavit Patrem suum, et Jehovah Deus Ipsum vocavit Filium suum. Quid ergo ludicrius potest audiri, quam quod anima Domini nostri fuerit ex Maria matre? sicut hodie somniant et Romano Catholici et Reformati, nec adhuc vigiles facti sunt ex Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church