True Christian Religion (Chadwick) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. (ii.) Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum. - Sunt duo quae faciunt Essentiam Dei, Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem est, Divinum Donum et Divinum Verum; quod Essentia Dei sint illa duo (supra n. 36-48,) demonstratum est. Illa duo in Verbo intelliguntur etiam per "Jehovam Deum:" per "Jehovam" Divinus Amor seu Divinum Bonum, et per "Deum" Divina Sapientia seu Divinum Verum: inde est quod in Verbo distinguantur variis modis, et nunc solum nominetur Jehovah, nunc solum Deus, ubi enim agitur de Divino Bono, ibi dicitur Jehovah, et ubi de Divino Vero, ibi Deus; et ubi de utroque, ibi Jehovah Deus. Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, constat apud Johannem, ubi haec: "In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum;.... omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. ...Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos" (cap. i. [1]1, 3, 14);

quod per "Verbum" ibi intelligatur Divinum Verum, est quia Verbum, quod in ecclesia est, est Ipsum Divinum Verum; est enim ab Ipso Jehovah dictatum, et quod a Jehovah dictatur est pure Divinum Verum, nec potest esse aliud; [2.] sed quia illud transivit caelos usque in mundum, accommodatum factum est angelis in caelo, et quoque hominibus in mundo. Inde inest Verbo sensus spiritualis, in quo Divinum Verum est in luce, et sensus naturalis in quo Divinum Verum est in umbra; quare Divinum Verum in hoc Verbo est quod apud Johannem intelligitur. Hoc adhuc patet ex eo, quod Dominus in mundum venerit, ut impleret omnia Verbi; quare toties legitur, quod hoc et illud Ipsi factum sit "ut impleretur Scriptura." Nec aliud quam Divinum Verum per "Messiam" seu "Christum," nec aliud per "Filium Hominis," neque aliud per "Paracletum Spiritum Sanctum," quem Dominus post exitum suum misit, intelligitur. Quod in transformatione coram tribus discipulis super monte (Matth. [2]xvii., Marc. ix., et Luc. ix.), et quoque coram Johanne in Apocalypsi (cap. i. 12-16), Se ut Verbum illud repraesentaverit, in capite de Scriptura Sacra, videbitur. [3.] Quod Dominus in mundo fuerit Divinum Verum, patet ex his Ipsius verbis, "Ego sum Via, Veritas, et Vita" (Joh. xlv. 6); et ex his, "Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus [3]Verum; et sumus in [4]Vero, in Filio Ipsius Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna" (Joh. 1 Epist., cap. v. 20, 21 [B.A. 20]):

et adhuc per quod dicatur "Lux," ut in his locis: "Lux vera erat, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (Joh. i. 4, 9):

"Jesus dixit, Adhuc breve tempus Lux vobiscum est; ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: ....quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis" (Joh. xii. 35, 36, 46):

"Ego Lux mundi sum" (Joh. ix. 5):

Simeon dixit, "Viderunt oculi mei Salutare tuum, ....Lucem in revelationem gentium" (Luc. ii. 30-32):

"Hoc est judicium, quod Luc venit in mundum; ....qui facit veritatem, venit ad Lucem" (Joh. iii. 19, 21):

praeter alibi. Per "Lucem" intelligitur Divinum Verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church