Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. Quis non videre potest, quod internum sit ex quo externum existit, consequenter quod externum suam essentiam habeat ab interno? Et quis non scit ab experientia, quod externum possit aliter apparere quam secundum essentiam ejus ab interno? Hoc enim manifeste apparet apud hypocritas, adulatores, simulatores: et quod homo possit mentiri personas non suas in externis, a comoedis et mimis, hi enim sciunt repraesentare reges, imperatores, immo angelos, sono, loquela, facie, gestu, sicut illi forent; cum tamen non sunt nisi quam harioli. Hoc quoque dictum est, quia homo similiter potest sycophantam agere, tam in civilibus et moralibus, quam in spiritualibus; et quoque scitur, quod multi agant. [2.] Cum itaque internum in sua essentia est infernale, et externum in sua forma apparet spirituale, et tamen externum trahit essentiam suam ab interno, ut dictum est, quaeritur ubinam essentia illa in externo latet. Non apparet in gestu, nec in sono, nec in loquela, nec in facie, sed usque latet interius in quatuor illis. Quod interius in illis lateat, patet manifeste ab iisdem in mundo spirituali; cum enim homo e mundo naturali in mundum spiritualem venit, quod fit cum moritur, tunc externa sua cum corpore relinquit, ac interna sua, quae in spiritu suo recondidit, retinet; et tunc si internum ejus fuit infernale, apparet ille sicut diabolus, qualis etiam fuerat quoad spiritum suum, cum vixit in mundo. Quis non agnoscit, quod omnis homo relinquat externa cum corpore, ac intret in interna cum fit spiritus? [3.] His adjiciam etiam haec, quod in mundo spirituali sit communicatio affectionum et inde cogitationum, ex quo est quod nemo possit loqui aliter quam prout cogitat; tum etiam quod unusquisque ibi mutet faciem, et fiat similis suae affectioni, sic ut quoque ex facie appareat qualis est. Datur quandoque hypocritis loqui aliter quam cogitant, sed sonus loquelae illorum auditur prorsus discors cum interioribus cogitationibus illorum, et ex discordantia dignoscuntur. Inde constare potest, quod internum lateat interius in sono, loquela, facie et gestu externi, et quod hoc non percipiatur ab hominibus in mundo naturali, sed manifeste ab angelis in mundo spirituali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church