Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 235

Previous Number Next Number See English 

235. Qui prorsus non agnoscit Divinam Providentiam, ille in corde suo non agnoscit Deum, sed pro Deo agnoscit naturam, et pro Divina Providentia humanam prudentiam. Quod ita sit, non apparet quia homo potest aliter cogitare et cogitare, et quoque aliter loqui et loqui; potest aliter cogitare et loqui ex interiori se, et aliter ab exteriori se: est sicut cardo qui utrinque potest vertere januam, aliter dum intrat quam dum exit et sicut velum utrinque potest vertere navem, sicut nauclerus id expandit. Qui se confirmaverunt pro humana prudentia, usque adeo ut negaverint Divinam Providentiam, illi quicquid usquam vident, audiunt et legunt, dum in illa sua cogitatione sunt, non animadvertunt aliud, immo nec possunt, quia nihil e caelo recipiunt, sed solum a se; et quia ex solis apparentiis et fallaciis concludunt, et non vident aliud, possunt jurare quod ita sit. Et si etiam solam naturam agnoscunt, possunt irasci contra defensores Divinae Providentiae, modo non sint sacerdotes, de quibus cogitant, quod id eorum doctrinae aut functionis sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church