Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. A Domino providetur conjunctio boni et veri apud alios per Purificationem, quae binis modis fit, uno per tentationes, et altero per fermentationes. Tentationes spirituales non aliud sunt, quam pugnae contra mala et falsa, quae exhalantur ab inferno, et afficiunt; per illas purificatur homo a malis et falsis, ac apud illum conjungitur bonum vero ac verum bono. Fermentationes spirituales, fiunt multis modis, tam in caelis quam in terris; sed in mundo nesciuntur quid sunt, et quomodo fiunt: sunt enim mala et simul falsa, quae immissa societatibus similiter faciunt sicut fermenta immissa farinis et mustis, per quae separantur heterogenea, et conjunguntur homogenea, et fit purum et clarum. Illae sunt, quae intelliguntur per haec Domini verba:

Simile est regnum caelorum fermento, quod accipiens mulier abscondidit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. xiii. 33; Luc xiii. 21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church