Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 264

Previous Number Next Number See English 

264. (ii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium Possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit.-Potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, Cur hoc nunc primum revelatum est? tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem primatem ecclesiae? Sed sive primas sit, sive servus primatis, in beneplacito Domini est; scit qualis unus et qualis alter. Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est,-(1.) quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. (2.) Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam ultimum judicium peractum est, et nova ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est. Sed haec singillatim lustrentur; [2.] Primum: Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi-Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philistaeam: et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo judicio illorum, sicut inspiravit prophetas. Quod agnoscant Verbum, est propter vicariatum stabilitum ex verbis Domini ad Petrum; at usque contemnunt illud, quia non concordat: ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt. Quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, profanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu litterae continentur, sed etiam in intimis ejus. [3.] Philistaea, per quam intelligitur fides separata a charitate, etiam sensum spiritualem Verbi profanavisset, quia salvationem ponit in aliquibus vocibus quas cogitent et loquantur, et non in bonis quae faciant, ut prius ostensum est; et sic salvificum facit quod non salvificum est, et insuper removet intellectum e credendis. Quid illis cum luce, in qua est sensus spiritualis Verbi? Numne verteretur in tenebras? cum sensus naturalis vertitur in illas, quid non sensus spiritualis? Quis eorum, qui se in fide separata a charitate, et in justificatione per illam solam, confirmavit, vult scire quid bonum vitae, quid amor in Dominum et erga proximum, quid charitas et quid bona charitatis, et quid bona opera, et quid facere, immo quid fides in sua essentia, et aliquod genuinum verum quod facit illam? Scribunt volumina, et solum id quod vocant fidem, confirmant; et omnia illa, quae nunc nominata sunt, dicunt fidei isti inesse. Ex quibus patet, quod si sensus spiritualis Verbi prius detectus fuisset, fieret secundum verba Domini apud Matthaeum, "Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit: si ergo lumen quod in te est, tenebrae fit, tenebrae quantae" (vi. 23):

per "oculum" in verbi sensu spirituali intelligitur intellectus. [4.] Alterum: Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus sensus spiritualis Verbi est, et nova ecclesia, quae per sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda erat.--Praedictum est a Domino in Apocalypsi, quod postquam ultimum judicium peractum est, genuina vera detegenda, nova ecclesia instauranda, et sensus spiritualis detegendus, essent. Quod ultimum judicium peractum sit, in opusculo De Ultimo Judicio, et dein in Continuatione ejus, ostensum est; et quod id intelligatur per caelum et terram quae transitura, in Apocalypsi (xxi. 1). Quod genuina vera tunc detegenda sint, praedicitur per haec verba in Apocalypsi:

"Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio" (vers. 5; tum xix. 17, 18; xxi. 18-21; xxii. 1, 2). Quod tunc sensus spiritualis Verbi revelandus sit (xix. 11-16): hoc intelligitur per "Equum album," super quo. Sedens vocabatur Verbum Dei, et qui erat Dominus dominorum et Rex regum (de qua re videatur opusculum de Equo albo). Quod per "sanctam Hierosolymam" intelligatur Nova Ecclesia, quae tunc a Domino instauranda est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 62-65), ubi id ostensum est. [5.] Ex his nunc patet, quod sensus spiritualis Verbi revelandus esset pro nova ecclesia quae solum Dominum agnoscet et colet, et Verbum Ipsius sanctum habebit, et Divina vera amabit, et fidem separatam a charitate rejiciet. Sed plura de hoc Verbi sensu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26, et seq.); et ibi, ut quid sensus spiritualis (n. 5-26). Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi (n. 9-17). Quod ex sensu spirituali sit quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce sanctum (n. 18, 19). Quod sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit, et cur non prius revelatus (n. 20-25). Quod sensus spiritualis non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est (n. 26). [6.] Ex his nunc constare potest, quod ex Divina Domini Providentia sit, quod sensus spiritualis usque ad hoc saeculum coram mundo latuerit, ac interea in caelo apud angelos, qui inde sapientiam suam hauriunt, reservatus fuerit. Ille sensus apud antiquos, qui ante Mosen vixerunt, notus fuit, et quoque excultus; sed quia posteri eorum, correspondentias, ex quibus solis Verbum eorum et inde religio constabat, verterunt in varias idololatrias, ac Aegyptii in magias, ille ex Divina Domini Providentia occlusus est; primum apud filios Israelis, et postea apud Christianos, propter causas, de quibus supra, et nunc primum pro Nova Domini Ecclesia apertus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church