Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 279

Previous Number Next Number See English 

279. (iii.) Quod quantum mala removentur, tantum remittantur. Error saeculi est, quod credatur, quod mala ab homine separata sint, immo ejecta, quando sunt remissa: et quod status vitae hominis momento mutari possit, etiam in oppositum, et sic homo a malo fieri bonus, consequenter ab inferno educi et illico in caelum transferri, hoc ex immediata Domini misericordia. Sed illi qui ita credunt et opinantur, nihil quicquam sciunt quid malum et quid bonum, et nihil quicquam de statu vitae hominis; et prorsus non, quod affectiones, quae sunt voluntatis, sint merae mutationes et variationes status substantiarum pure organicarum mentis; et quod cogitationes, quae sunt intellectus, sint merae mutationes et variationes formae illarum; et quod memoria sit status illarum mutationum permanens. Ex his et illis cognitis clare videri potest, quod aliquod malum non possit removeri nisi successive; et quod remissio mali non sit remotio ejus. Sed haec in compendio dicta sunt, quae nisi demonstrentur, quidem agnosci possunt, sed usque non comprehendi; et quod non comprehenditur, est sicut rota quae manu circum agitur: quare supradicta singillatim demonstranda sunt in ordine quo adducta. [2.] Primum: Quod error saeculi sit, quod credatur quod mala separata, immo ejecta sint, quando sunt remissa. Quod omne malum, in quod homo nascitur, et quod ipse actualiter imbuit, non separetur ab homine, sed removeatur, usque ut non appareat, mihi datum est scire e caelo. Antea in fide fui, in qua plerique in mundo, quod mala quando remittuntur, rejiciantur, et sicut sordes a facie per aquam, abluantur et abstergantur: sed simile non est cum malis seu peccatis omnia remanent; et cum post paenitentiam remittuntur, e medio ad latera promoventur; et tunc quod in medio est, quia directe sub intuitu, in luce quasi diei apparet, et quod ad latera, in umbra, et quandoque sicut in tenebris noctis: et quia mala non separantur, sed modo removentur, hoc est, ad latera ablegantur, et homo potest transferri e medio circumcirca, fieri etiam potest, quod in mala sua, quae credidit rejecta esse, redire possit: homo enim talis est, ut possit ab una affectione in alteram venire, et quando que in oppositam, et sic ab uno medio in alterum; affectio hominis facit medium dum in illa est, est enim tunc in jucundo ejus et in luce ejus. [3.] Sunt quidam homines post mortem, qui a Domino in caelum elevantur, quia bene vixerunt, sed usque secum tulerunt fidem, quod mundi et puri sint a peccatis, et quod ideo non in aliquo reatu sint. Hi primum induuntur vestibus albis secundum fidem eorum, vestes albae enim significant statum purificatum a malis; sed postea incipiunt cogitare sicut in mundo, quod ab omni malo sicut abluti sint, et inde gloriari quod non amplius peccatores sint sicut alii; quod aegre potest separari a quadam elatione animi, et a quodam contemptu aliorum prae se; ideo tunc, ut a fide sua imaginaria removeantur, delegantur a caelo, et remittuntur in sua mala, quae in mundo contraxerunt, et simul monstratur illis, quod etiam sint in malis hereditariis, de quibus non prius sciverunt: et postquam sic acti sunt ad agnoscendum, quod mala eorum non sint ab illis separata, sed solum remota, et quod sic ex se impuri sint, immo non nisi quam malum, et quod a Domino detineantur a malis, ac teneantur in bonis, et quod hoc appareat illis sicut a se, denuo in caelum a Domino elevantur. [4.] Secundum: Quod error saeculi sit, quod credatur quod status vitae hominis possit momento immutari, et sic homo a mala fieri bonus, consequenter ab inferno educi, et illico in caelum transferri, et hoc ex immediata Domini misericordia. In hoc errore sunt illi qui separant charitatem a fide, et in sola fide ponunt salvationem; nam putant quod sola cogitatio et enuntiatio vocum, quae istius fidei sunt, si fiat cum fiducia et confidentia, justificet et salvet quod etiam a multis ponitur momentaneum, et si non prius, circa ultimam horam vitae hominis. Hi non possunt aliter credere, quam quod status vitae hominis possit momento mutari, et homo ex immediata misericordia salvari. Sed quod misericordia Domini non sit immediata, et quod homo non possit a malo momento fieri bonus, et ex inferno educi et in caelum transferri, nisi per operationes Divinae Providentiae continuas ab infantia usque ad extremum vitae hominis, videbitur in ultimo paragrapho hujus transactionis: hic solum ex eo, quod omnes leges Divinae Providentiae pro fine habeant reformationem et sic salvationem hominis; ita inversionem status ejus, qui nativitate est infernalis, in oppositum, qui est caelestis; quod non fieri potest nisi progressive, sicut homo recedit a malo et ejus jucundo ac intrat in bonum et ejus jucundum. [5.] Tertium: Quod illi qui ita credunt, nihil quicquam sciant quid malum et quid bonum: non enim sciunt, quod malum sit jucundum concupiscentiae agendi et cogitandi contra Divinum ordinem, et quod bonum sit jucundum affectionis agendi et cogitandi secundum Divinum ordinem et quod myriades concupiscentiarum sint, quae unumquodvis malum ingrediuntur et componunt, et quod myriades affectionum sint, quae similiter unumquodvis bonum, et quod myriades illae in tali ordine et nexu sint in interioribus hominis, ut non unum possit mutari, nisi simul omnia. Illi, qui hoc non sciunt, credere seu opinari possunt, quod malum, quod ut unicum coram illis apparet, possit facile removeri, et bonum, quod etiam ut unicum apparet, possit loco ejus inferri. Hi quia non sciunt quid malum et quid bonum, non possunt aliter quam opinari, quod detur momentanea salvatio et immediata misericordia; sed quod non dabiles sint, videbitur in ultimo paragrapho hujus transactionis. [6.] Quartum: Quod illi qui credunt momentaneam salvationem et immediatam misericordiam, non sciant quod affectiones, quae sunt voluntatis, sint merae mutationes status substantiarum pure organicarum mentis; et quod cogitationes, quae sunt intellectus, sint merae mutationes et variationes formae illarum; et quod memoria sit status istarum mutationum et variationum permanens. Quis non agnoscit, quando dicitur, quod affectiones et cogitationes non dentur nisi in substantiis et earum formis, quae sunt subjecta, et quia dantur in {1}cerebro, quod plenum est substantiis et formis, vocantur formae pure organicae. Nemo, qui rationaliter cogitat, non potest non ridere ad quorundam phantasias, quod affectiones et cogitationes non sint in subjectis substantiatis, sed quod sint halitus modificati a calore et luce, sicut apparentes imagines in aere et aethere; cum tamen cogitatio non plus dari potest separata a forma substantiali, quam visus a sua quae est oculus, auditus a sua quae auris, et gustus a sua quae est lingua. Specta cerebrum, et videbis substantias innumerabiles, et similiter fibras, et quod nihil non ibi organizatum sit; quid opus est alia confirmatione, quam oculari illa? [7.] Sed quaeritur, Quid ibi affectio et quid cogitatio? Hoc concludi potest ab omnibus et singulis quae in corpore; ibi sunt plura viscera, singula in sua sede fixa, et suas functiones per mutationes et variationes status et formae operantur; quod in operationibus suis sint, notum est ventriculus in suis, intestina in suis, renes in suis, hepar, pancreas et lien in suis, ac cor et pulmo in suis; et omnes illae operae solum intrinsecus moventur, ac intrinsecus moveri est per mutationes et variationes status et formae. Inde constare potest, quod substantiarum pure organicarum mentis operationes non aliud sint, cum differentia quod operationes substantiarum organicarum corporis sint naturales, at mentis spirituales, et quod hae et illae unum faciant per correspondentias. [8.] Non potest ad oculum monstrari, quales sunt status et formae mutationes et variationes substantiarum organicarum mentis, quae sunt affectiones et cogitationes sed usque possunt sicut in speculo videri a mutationibus et variationibus status pulmonis in loquela et cantu est etiam correspondentia; nam sonus loquelae et cantus, et quoque articulationes soni, quae sunt voces loquelae et modulamina cantus, fiunt per pulmonem, ac sonus correspondet affectioni, et loquela cogitationi. Producuntur etiam ex illis, et hoc fit per mutationes et variationes status et formae substantiarum organicarum in pulmone, et ex pulmone per trachiam seu asperam arteriam in larynge et glottide, et postea in lingua, et demum in labris oris. Mutationes et variationes status et formae soni primae fiunt in pulmone, alterae in trachia et larynge, tertiae in glottide per varias aperturas ejus orificii, quartae in lingua per varias ejus applicationes ad palatum et dentes, quintae in labris oris per varias formas. Ex his constare potest, quod merae mutationes et variationes status formarum organicarum successive continuatae, producant sonos et illorum articulationes, quae sunt loquelae et cantus. Nunc quia sonus et loquela non aliunde producuntur quam ab affectionibus et cogitationibus mentis, nam ex his illa existunt, et nusquam absque illis, patet quod affectiones voluntatis sint mutationes et variationes status substantiarum pure organicarum mentis, et quod cogitationes intellectus sint mutationes et variationes formae illarum substantiarum; similiter ut in pulmonariis. [9.] Quoniam affectiones et cogitationes sunt merae mutationes status formarum mentis, sequitur quod memoria non aliud sit quam status illarum permanens; nam omnes mutationes et variationes status in substantiis organicis tales sunt, ut semel imbutae permaneant ita imbuitur pulmo producere varios sonos in trachia, ac variare illos in glottide, articulare illos in lingua, et modificare illos in ore; et quando organica illa semel imbuta sunt, in illis sunt, et reproduci possunt. Quod mutationes et variationes illae infinite perfectiores sint in organicis mentis quam in organicis corporis, constat ex illis quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. {2}199-204) dicta sunt, ubi ostensum est, quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus et secundum illos. De his plura videantur infra (n. 319). @1 cerebro pro "cerebris"$ @2 199 pro "119"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church