Doc. of Lord (Dick) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Qui novit quid apud Dominum "Filius Dei" significat, et quid apud Ipsum "Filius hominis," ille plura arcana Verbi videre potest; nam Dominus nunc Se vocat "Filium," nunc "Filium Dei," nunc "Filium hominis," ubivis secundum rem de qua agitur. Cum agitur de Divinitate Ipsius, de Uno cum Patre, de Divina Potestate, de Fide in Ipsum, de Vita ab Ipso, tunc vocat Se "Filium" et "Filium Dei" (ut Joh. v. 17-26, et alibi). Ubi autem agitur de Passione, de Judicio, de Adventu, et in genere de Redemptione, Salvatione, Reformatione, Regeneratione, tunc vocat Se "Filium hominis:" causa est, quia Ipse quoad Verbum tunc intelligitur. Dominus variis nominibus insignitur in Verbo Veteris Testamenti; nominatur ibi "Jehovah," "Jah," " Dominus," "Deus," "Dominus Jehovih," "Jehovah Zebaoth," "Deus Israelis," "Sanctus Israelis," "Fortis Jacobi," "Schaddai," "Petra," tum "Creator," "Formator," "Salvator," "Redemptor," ubivis secundum rem de qua agitur: in Verbo Novi Testamenti similiter; ubi nominatur "Jesus," "Christus," "Dominus," "Deus," "Filius Dei," "Filius" "Propheta," "Agnus," et quoque aliter, etiam ubivis secundum rem de qua ibi agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church