Doc. of Faith (Dick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Fides caeca etiam permansit postea apud plures Reformatos, ex causa quia separaverunt fidem a charitate; et qui separant illas non possunt non in ignorantia veri esse, et cogitationem quod ita sit separatam ab agnitione interna quod ita sit, nominare fidem, Apud hos ignorantia est tutamen dogmatum; nam quamdiu ignorantia regnat, et persuasio quod theologica transcendant, possunt loqui et non contradici, et credi quod vera sint, et quod ii intelligant illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church