Charity (Whitehead) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. (i.) Quod quantum quis non spectat ad Dominum et fugit mala quia peccata sunt, tantum maneat in illis. --Homo nascitur in mala omnis generis; voluntas ejus, quae est proprium ejus, non est nisi quam malum: quare nisi homo reformatur et regeneratur, manet non modo sicut natus est, sed etiam pejor, quia malis hereditario acceptis addit ex se actualia. Talis manet homo si non fugit mala ut peccata; fugere illa ut peccata, est ut diabolica et infernalia, et sic mortifera, proinde quod in illis sit damnatio aeterna; si homo ita spectat illa, tunc credit dari infernum et dari coelum, et quoque quod Dominus possit removere illa, si homo etiam sicut ex sese illa conatur removere. Sed videantur quae in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 108-113), de hac re demonstrata sunt; quibus haec addam: Omnia mala nascuntur jucunda, quia homo nascitur in amorem sui, et amor ille jucundat omnia quae proprii ejus sunt, ita quae vult et quae cogitat; et unusquisque in jucundis illis a nativitate irradicatis manet ad mortem, nisi domentur; et non domantur nisi spectentur sicut venena dulcia quae necant, aut sicut flores ad apparentiam pulchri ferentes in se toxicum, ita nisi jucunda, malorum spectentur ut lethifera, et hoc usque dum fiunt injucunda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church