Doc. of Life (Potts) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. (XIV.) QUOD SI QUIS FUGIT MALA EX QUACUNQUE ALIA CAUSA, QUAM QUIA PECCATA SUNT, NON FUGIAT ILLA, SED MODO FACIAT UT NON APPAREANT CORAM MUNDO. Dantur morales homines, qui Praecepta secundae tabulae Decalogi servant, non defraudant, non blasphemant, non vindicant, non adulterantur; et qui eorum apud se confirmant, quod talia sint mala, quia damna republicae, et sic contra humanitatis leges, illi etiam charitatem, sinceritatem, justitiam, castitatem exercent. Sed si bona haec faciunt, et mala illa fugiunt, solum quia mala sunt, et non simul quia peccata, illi usque mere naturales sunt; et apud mere naturales radix mali manet insita, et non est emota; quare bona quae faciunt, non sunt bona, quia ab ipsis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church