Doc. of Life (Potts) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. (i.) Quod si homo bona vult et facit, antequam fugit mala ut peccata, bona non sint bona, est quia non prius est in Domino, ut supra dictum est: prout si det pauperibus, opem ferat egenis, impendat templis et hospitalitiis, benefaciat ecclesiae, patriae et concivibus, doceat Evangelium et convertat, agat justitiam in judiciis, sinceritatem in negotiis, et rectitudinem in operis; et tamen mala ut peccata nihili facit, sicut fraudes, adulteria, odia, blasphemias, et similia alia; tunc non aliter potest facere bona, quam quae intus mala sunt; facit enim illa ex se, et non ex Domino; ita est ipse in illis, et non Dominus; et bona, in quibus ipse homo est, sunt omnia conspurcata malis ejus, et spectant ipsum et mundum. Attamen eadem illa facta, quae supra recensita sunt, interius bona sunt, si homo fugit mala ut peccata prout fraudes, adulteria, odia, blasphemias, et similia alia: facit enim illa a Domino, et vocantur "in Deo facta" (Joh. iii. 19-21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church