Heaven and Hell (Ager) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Obstupescunt angeli, cum audiunt, quod dentur homines qui omnia naturae tribuunt et nihil Divino; et quoque qui credunt quod corpus suum, in quod tot admiranda caeli collata sunt, conflatum sit ex natura: et magis, quod rationale hominis etiam inde sit cum tamen, si modo aliquantum elevent mentem, videre possunt, quod talia sint ex Divino, et non ex natura et quod natura modo creata sit ut investiat spirituale, et id sistat correspondens in ultimo ordinis: sed tales assimilant noctuis, quae vident in tenebris, et nihil in luce.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church