Heaven and Hell (Ager) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. Similis correspondentia est cum illis quae in regno vegetabili sunt. Hortus in genere correspondet caelo quoad intelligentiam et sapientiam, quare caelum vocatur Hortus Dei et Paradisus, {1} et quoque ab homine Paradisus caelestis. Arbores secundum suas species correspondent perceptionibus et cognitionibus boni et veri, ex quibus intelligentia et sapientia; ideo antiqui, qui in scientia correspondentiarum erant, cultum suum sanctum in lucis habuerunt; {2} et inde est, quod in Verbo toties nominentur arbores, et illis caelum, ecclesia, et homo comparatur, ut viti, oleae, cedro, et aliis ac bona quae faciunt fructibus. Cibi etiam qui ex illis, imprimis qui ex seminibus messis agri, correspondent affectionibus boni et veri, ex causa quia nutriunt vitam spiritualem, sicut cibi terrestres naturalem.{3} Panis inde in genere correspondet affectioni omnis boni, quia ille prae ceteris sustentat vitam, et quia per illum intelligitur omnis cibus: propter illam correspondentiam etiam Dominus Se vocat Panem vitae: et quoque propter illam panes in usu sancto fuerunt in Ecclesia Israelitica, ponebantur enim super Mensa in Tabernaculo, et vocabantur Panes facierum: et quoque omnis cultus Divinus, qui per sacrificia et holocausta fiebat, dicebatur panis: propter illam correspondentiam etiam sanctissimum cultus in Ecclesia Christiana est Sacra Cena, in qua datur panis et vinum,{4} Ex his paucis constare potest, qualis est correspondentia. @ 1 Quod hortus et paradisus ex correspondentia significent intelligentiam et sapientiam (n. 100, 108) ab experientia (n. 3220). Quod omnia quae correspondent, etiam eadem significent in Verbo (n. 2890[? 2896], 2987, 2989, 2990, 2971[? 2991], 3002, 3225).$ @2 Quod arbores significent perceptiones et cognitiones (n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692). Quod ideo antiqui Divinum cultum in lucis sub arboribus secundum earum correspondentias habuerint (n. 2722, 4552). De influxu caeli in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores et plantas (n.3648).$ @3 Quod cibi ex correspondentia significent talia quae nutriunt vitam spiritualem (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588 5656[? 5655] 5915, 6277, 8562, 9003).$ @4 Quod panis significet omne bonum quod nutrit vitam spiritualem hominis (n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735 4976, 9323, 9545 10686). Quod simile significaverint panes, qui super Mensa in Tabernaculo (n. 3478, 9545). Quod sacrificia in genere dicta fuerint panis (n. 2165). Quod panis involvat omnem cibum (n. 2165). Ita quod significet omnem cibum caelestem et spiritualem (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church