Heaven and Hell (Ager) n. 126

Previous Number Next Number See English 

126. [XV.] DE LUCE ET CALORE IN CAELO. Quod lux in caelis sit, non capere possunt illi, qui solum ex natura cogitant cum tamen in caelis tanta lux est, ut multis gradibus excedat lucem meridianam in mundo visa est illa mihi saepius, etiam temporibus vesperae et noctis. In principio miratus sum, cum audivi angelos dicentes, quod lux mundi vix nisi quam umbra sit respective ad lucem caeli; sed cum visa est, id testari possum candor ejus et nitor ejus tales sunt, ut describi non possint. Quae in caelis mihi visa sunt, in illa luce mihi visa sunt, ita clarius et distinctius quam quae in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church