Heaven and Hell (Ager) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. Informatus sum e caelo cur tales mutationes status ibi sunt. Dixerunt angeli, quod plures causae sint:- Prima, quod jucundum vitae et caeli, quod illis est ex amore et sapientia, quae a Domino, per gradus vilesceret, si continue in illo forent sicut fit illis qui in deliciis et amoenitatibus sunt absque varietate. Altera causa est, quod proprium sit aeque illis ac hominibus, et quod id sit se amare, et quod omnes a proprio suo detineantur qui in caelo, et quantum ab illo detinentur a Domino, tantum sint in amore et sapientia; at quantum non detinentur, sint in amore sui et quia quisque amat suum proprium, et id trahit, {1} quod illis mutationes status seu successivae vices sint. Tertia causa est, quod sic perficiantur, quoniam ita assuescunt teneri in amore Domini, et detineri ab amore sui et quoque quod per vices jucundi et injucundi perceptio et sensatio boni exquisitior fiat. {2} Addiderunt, quod Dominus mutationes status illorum non producat, quia Dominus ut Sol semper influit cum calore et luce, hoc est, cum amore et sapientia sed quod ipsi sint in causa, quia proprium suum amant, quod jugiter abducit. Illustrabatur hoc per comparationem cum sole mundi, quod in illo non sit causa mutationum status caloris et frigoris, ac lucis et umbrae, singulis annis et singulis diebus, quia immotus stat sed causa quod sit in tellure. @1 Quod proprium hominis sit amare se (n. 694, 731, 4317, 5660).$ Quod proprium separandum sit, ut Dominus adesse queat (n. 1023, 1044). Quod etiam actualiter separetur, cum quis tenetur in bono a Domino (n. 9334-9535, 9445 [? 9447], 9452-9454, 9938).$ @2 Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803 6648). Quod in caelis nusquam unus status sit prorsus similis alteri, et quod inde perfectio perpetua (n. 10200).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church