Heaven and Hell (Ager) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. Quia angeli induti sunt vestibus in caelo, ideo etiam vestibus induti apparuerunt cum visi in mundo, sicut qui prophetis, et quoque qui visi ad sepulcrum Domini, quibus Species erat fulguris, et vestimenta coruscantia et alba (Matth. xxviii. 3; Marc. xvi. 5; Luc. {1}xxiv. 4: Joh. xx. {2}12, 113) et qui visi in caelo Johanni, quibus Vestimenta erant byssina et alba (Apoc. iv. 4 cap. xix. 11, 13). Et quia intelligentia est ex Divino Vero, ideo Vestimenta Domini, cum transformatus, erant coruscantia, et candida ut lux (Matth. xvii. 2; Marc. ix. 3; Luc. ix. 29). Quod lux sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra (n. 129): inde est, quod "vestes" in Verbo significent vera, et ex his intelligentiam:- Ut apud Johannem, "Qui non polluerunt vestimenta sua, ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt qui vicerit, is induetur vestimentis albis" (Apoc. iii. 4, 5);

"Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua" (Apoc. xvi. 15). Et de Hierosolyma. per quam intelligitur ecclesia quae in vero, {3} apud Esaiam, "Excitare, indue robur Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma (lii. 1):

et apud Ezechielem, Hierosolyma, "accinxi te bysso, et velavi te serico,....vestes tuae byssus et sericum"(xvi. 10, 13):

praeter alibi pluries. Qui autem non in veris est, dicitur non indutus veste nuptiarum ut apud Matthaeum, "Ingressus.. rex...vidit hominem non indutum veste nuptiarum et dixit illi, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptiarum?" Quare ejectus est in tenebras exteriores (xxii. [11,] 12, 13):

per domum nuptiarum intelligitur caelum et ecclesia ex conjunctione Domini per Divinum suum verum cum illis: quare Dominus in Verbo vocatur Sponsus et Maritus ac Caelum cum Ecclesia Sponsa et Uxor. @1 xxiv. pro "xxii."$ @2 12 pro "11"$ @3 Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam, ubi genuina doctrina (n. 402, 3654, 9166).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church