Heaven and Hell (Ager) n. 197

Previous Number Next Number See English 

197. Inde est, quod in Verbo per loca et spatia, et per omnia quae a spatio aliquid trahunt, significentur talia quae status sunt sicut per "distantias," "propinquum," "longinquum," "vias," "itinera," "peregrinationes," per "milliaria," "stadia," per "campos," "agros," "hortos," "urbes," "plateas," per "motus," per "mensuras" varii generis, per "longum," "latum," "altum," et "profundum," et per innumerabilia alia: nam pleraque, quae apud hominem in cogitatione ejus e mundo sunt, aliquid a spatio et tempore trahunt. Velim solum in medium afferre, quid in Verbo significant "longitudo," "latitudo," et "altitudo." [2] In mundo id longum et latum dicitur quod longum et latum spatio est, similiter altum sed in caelo, ubi non cogitatur ex spatio, per longitudinem intelligitur status boni, per "latitudinem" status veri, et per "altitudinem" discrimen illorum secundum gradus (de quibus n. 38). Causa quod talia per tres illas dimensiones intelligantur, est quia longum in caelo est ab oriente ad occasum, ac ibi sunt qui in bono amoris sunt et latum in caelo est a meridie ad septentrionem, ac ibi sunt qui in vero ex bono (videatur supra, n. 148); ac altum in caelo est utrumque secundum gradus. Inde est, quod in Verbo per "longitudinem," "latitudinem," et "altitudinem" talia significentur ut apud Ezechielem, a capite xl. ad xlviii., ubi per mensuras quoad longum, latum et altum describitur Novum Templum et Nova Terra, cum atriis, conclavibus, portis, januis, fenestris, suburbiis, per quae significatur nova ecclesia, ac bona et vera quae ibi ad quid alioqui omnes illae mensurae? Similiter describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

"Civitas illa quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta est quanta est latitudo mensusque est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia suntque longitudo, latitudo, et altitudo aequales" (xxi. 16):

ibi quia per Novam Hierosolymam significatur nova ecclesia, ideo per mensuras illas significantur illa quae ecclesiae sunt per "longitudinem" bonum amoris ejus, per "latitudinem" verum ex illo bono, per "altitudinem" bonum et verum quoad gradus, per "duodecim millia stadiorum" omne bonum et verum in complexu quid alioqui foret, quod altitudo esset duodecim millia stadiorum, sicut longitudo et latitudo? Quod in Verbo per "latitudinem" significetur verum, patet apud Davidem:

Jehovah "non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos" (Psalm xxxi. 8);

"Ex angustia invocavi Jah, {1}respondet mihi in latitudine (Psalm. cxviii. 5):

praeter alibi, ut apud Esaiam (cap. viii. 8) et apud Habakuk (cap. i. 6) ita quoque in reliquis. @1 "respondet:"--sic ed. princeps; sic quoque Arcana Caelestia, n. 1613, 4482; sed vide A.C., n. 8267, et alibi, ubi legitur "respondit."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church