Heaven and Hell (Ager) n. 223

Previous Number Next Number See English 

223. Ut scirem quales illorum conventus sunt in templis, datum est aliquoties intrare et praedicationes audire. Praedicator in pulpito stat ab oriente; ante faciem ejus sedent qui in luce sapientiae prae reliquis sunt, ad horum latus dextrum et sinistrum qui in minore; discumbunt in forma circi, ita ut omnes in aspectu praedicatoris sint ad latera utrinque, quo ejus aspectus non vadit, nullus est. Ad portam, quae est ad orientem templi ad sinistrum pulpiti, stant qui initiantur non licet alicui post pulpitum stare si aliquis ibi, confunditur praedicator similiter fit, si aliquis in coetu dissentit, quapropter eum oportet avertere faciem. Praedicationes fiunt tali sapientia, ut illis aequiparari nequeant quae in mundo sunt enim in caelis in luce interiore. Templa apparent sicut a lapide in regno spirituali, et sicut ex ligno in regno caelesti ex causa, quia lapis correspondet vero, in quo sunt qui in regno spirituali, et lignum correspondet bono, in quo sunt qui in regno caelesti. {1} Aedes in hoc regno nec vocantur Templa, sed Domus Dei. In regno caelesti sunt aedes absque magnificentia in regno autem spirituali cum magnificentia majore et minore. @1 Quod "lapis" significet verum (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376). Quod "lignum" significet bonum (n. 643, 3720, 8354). Quod ideo antiquissimis, qui in bono caelesti fuerunt, aedes fuerint ex ligno (n. 3720).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church